

Epistola I B. Joannis*
Caput 5: Versus 21
Filioli.Et quia verum Deum et verum hominem cognoscitis, et vitam aeternam exspectatis, custodite vos a doctrinis haereticorum, qui speciem sanctitatis sibi assumunt, qui pravis dogmatibus gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium rerum mutant. Avaritia enim est simulacrorum servitus; qui ergo mundum Deo praeponunt, idololatrae sunt.Custodite.Cum testimonium perfectionis in multis perhibuerit illis, poterat tamen adhuc timeri, ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis mente retineret, ideoque ab idolorum cultu fugiendum esse demonstrat.